PLINIUS Secundus Veronensis

PLINIUS Secundus Veronensis
PLINIUS Secundus Veronensis
dictus Senior, temporibus Vespasiani et Titi vixit, quorum negotia administrabat: noctibus vero et successivis (ut ipse inquit) temporibus, opus De rerum naturâ libris 27. conscripsit, ubi multa falsa, ex aliorum relatione accepta, unus omnium parcissimus temporis. Idem Neronis quoque Historiam, vitam Pomponii Secundi, de bellis Germanorum, aliaque scripsit. Periit in horrendo montis Vesuvii incendio, A. C. 79. dum eius causam indagare vellet. Vide omnino Plin. Iuniorem, l. 3. ep. 5. et l. 6. ep. 16. in quibus omnis vitae eius ratio exponitur. Videndus quoque Voss. de Histor. Latin. l. 1. c. 29. Tacit. l. 1. Annal. c. 69. l. 13. c. 20. l. 15. c. 53. Hieronym. in Chron. Budaeus, Turnebus, Lipsius, etc. in Plin. etc. Fuit alter Plinius C. Caecilius Secundus, Novocomensis, ex prioris sorore natus, et ab avunculo in nomen et cetera iura adoptatus; discipulus Quintiliani, eloquentiâ, virtute, et sanctitate vitae ac morum, aut maximus ipse, aut inter maximos sui saeculi viros fuit. Floruit sub Traiano, cuius et Panegyricum, opus insigne scripsit. Habemus eius Epistolarum libros, verissimum Atticae eloquentiae exemplum, ex quibus vita eius et mores disci possunt. Amplissimis muneribus defunctus, Praefecturam quoque Bithyniae gessit, in qua Christianorum moribus exploratis, non pepercit illis solum, sed et cos per Epist. Traiano commendavit, cui hic iniustum reedidit responsum, Tertull. in apolog. Vitae hominum illustrium, illi vulgo tributae, Aurelii Victoris sunt. Euseh. in Chron. et Hist. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 29. Gesner. in Biblioth. etc. Martial. l. 10. Epigr. 19. v. 14. de Plinio:
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum,
Hoc quod saecula posterique possint,
Arpinis quoque comparare chartis.
Male autem hos confundit Hieronymus, Chron. Eusebiano, Num. 2125. et ex duobus Pliniis unum nobis, quantum in se fuit, concinnavit. Id quod dignum animadversione suâ existimavit Scaliger. quem ibi, si lubet, vide. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Gaius Plinius Secundus — Pline l Ancien Pline l Ancien Pline l Ancien (en latin Caius Plinius Secundus) fut un important écrivain et naturaliste romain, auteur d une monumentale encyclopédie intitulée Histoire naturelle. Il naquit en 23 après J. C. à Novum Comum (l… …   Wikipédia en Français

  • Pline l'Ancien — Pour les articles homonymes, voir Pline. Gaius Plinius Secundus …   Wikipédia en Français

  • Pline l'ancien — Pline l Ancien (en latin Caius Plinius Secundus) fut un important écrivain et naturaliste romain, auteur d une monumentale encyclopédie intitulée Histoire naturelle. Il naquit en 23 après J. C. à Novum Comum (l actuelle Côme) dans le nord de l… …   Wikipédia en Français

  • Pline l’Ancien — Pline l Ancien Pline l Ancien Pline l Ancien (en latin Caius Plinius Secundus) fut un important écrivain et naturaliste romain, auteur d une monumentale encyclopédie intitulée Histoire naturelle. Il naquit en 23 après J. C. à Novum Comum (l… …   Wikipédia en Français

  • Pline l’ancien — Pline l Ancien Pline l Ancien Pline l Ancien (en latin Caius Plinius Secundus) fut un important écrivain et naturaliste romain, auteur d une monumentale encyclopédie intitulée Histoire naturelle. Il naquit en 23 après J. C. à Novum Comum (l… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”